To jest zupełnie przedziwna rzecz – te dróżki…


Opowieść druga

DrozkiIn nomine Domini amen. Ad perpetuam rei memoriam omnibus per preaesentes pateat et sit notum. Quod nos Nicolaus Zebrzydowski de Zebrzydowice, palatinus et generalis Cracoviensis, Sniatynensisque et caetera, capitaneus, ad excitandam in nobis, successoribusque nostris, memoriam amarissimae passions Salvatoris nostri Iesu Christi, in cuius salvificis meritis, totam spem redemptionis nostrae, peccatorum nostrorum nobis conscii, collocamus: quo oculi corporis aciem mentis ad eius misteriorum assiduam contemplationem, et debitam deinceps gratitudinem invitent et flecant: in bonis nostris patrimonialibus Zebrzydowice, in quibus non infrequenter morari consuevimus ecclesiam sub titulo S. Crucis, ad normam sacellorum montis Calvariae, secto lapide per Dei gratiam iam aedificavimus, ad hanc capellam Sepulchri Dominici, ad idem Hierosolymitanum exemplar, secto lapide aedificare Deo volente cogitamus, et totum hunc montem, olim Zarek nuncupatum, cum sua silva iuxta limitum circumscriptionem, gloriae Dei imprimis, tum S. Francisco in patrimonium damus, dicamusque.